monumenta.ch > Plinius > sectio 112

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 112
{XXXVI} Capitis doloribus remedio sunt coclearum, quae nudae inveniuntur nondum peractae, ablata capita et his duritia lapidea exempta - est autem calculi latitudine, eaque adalligantur, set minutae fronti inlinuntur tritae, item oesypum -, ossa e capite vulturis adalligata aut cerebrum cum oleo et cedria, peruncto capite et intus naribus inlitis,